domingo, 18 de marzo de 2007

ERASMUS ROTERODAMUS: DE PUERIS STATIM ET LIBERALITER INSTITUENDIS

In DUCI CLIVENSI, IULIACENSI,MONTENSI,
temperāvit ōrātiōnem suam, vt appārēret nōn COMITI MARCHIAE,
ET IN RAVENSPVRG, ETC.
ERASMVS ROTERODAMVS S.D.


Conrādus Heresbachius, vir ad unguem factus, quī magnō Reīpūblicae bonō pueritiae tuae fōrmātor contigit, clārissimē prīnceps indolem tuam ēruditiōnī pariter ac pietātī nōtam ita mihi suīs litterīs frequenter dēpīnxit, vt sī complūrēs mēnsēs tēcum domesticam habuissem cōnsuētūdinem, nōn esse possēs nōtior. Īdem prō singulārī ergā tē amōre, quem undique spīrant illīus epistulae, magnō studiō multīsque argūmentīs illud agēbat, vt aliquō monumentō litterāriō et tibi in istō longē pulcherrimō stadiō strēnnuē currentī calcar, ut aiunt, adderem, et aliōs adolēscentēs generis imāginibus clārōs ad aemulātiōnem tam fēlīcis exemplī prōvocārem. Ab hōc officiō, adeō mihi non abhorrēbat animus, ut beneficiī locō dūcerem admonitum fuisse. Vērum quod in annōs aliquot distulimus officium, nihil aliud, mihi crēde, fuit in causā, nisi quod nōn obtigit argūmentum quod tuae magnitūdinī aliquā ex parte respondēre vidērētur. Nam ille sīc uōlibet mūnere fore contentum. Cum igitur nōn ocurreret quāle volēbam, coepit tandem mē pudēre promissī mei; vīsumque est tenuēs quōsdam sed callidōs clientēs imitārī, quī cum ingentem summam dēbeant patrōnīs suīs, nec adhūc solvendō sint, hortensibus quibusdam mūnusculīs eōs dēlēniunt, quō patientius ferant recrāstinātam solūtiōnem, hōc pactō testantēs nōn animum facultātibus, sed facultātēs animō dēesse.
Italiā dēlīniāram opus dē verbōrum rērumque cōpiā. Adiēceram exemplum eiusdem argūmentī quam potuit in compendium contractī, et eiusdem fūsius cōpiōsiusque tractātī. Is cuī Rōmae trādideram descrībendum, reddidit hanc partem mutilam ac vix dīmidiātam, vt quod supererat, mihi frūstrā superesset. Deinde quum ab ērudītīs amīcīs subinde rogārer vt excitandīs quae iam refrīgēscere vidēbantur, opus illud absolverem; animum vehementer abhorrentem tamen hūc perpulī, vt īnspectā dīvīsiōne, quae tōtīus argūmentī prōpositiōnēs ceu columnās habēbat, dēnuō receptum in manūs pertēxerem. Putā hoc esse mūnusculum aliquod cērasaceum. Adiēcī duōs libellōs nunquam antehāc ēditōs: putā haec esse duō māla Cydonia ex hortō paupere sēlēcta. Quae rūsticāna mūnuscula nōn in hōc damus, adolēscēns generosissime, quod hīs fidem nostram līberātam velimus sed vt līberandō voluntātem adesse testēmur. Solent autem hūmānī crēditōrēs minus appellāre eōs quī subinde veluti sēipsōs appellantēs profitentur aes aliēnum: quod quī dissimulant, meditārī videntur infitiātiōnem. Quamquam haec causa mihi potius agenda fuerat cum Heresbachiō, quī mē ex stipulātiōne poterat in iūs vocāre. Sed apud tē māluī, quem mihi sciēbam aequiōrem fore in negōtiō propriō quam ille foret in aliēnō.Sīc enim ille tē
dēamat, sīc fauet commodīs honōrī dignitātīque tuae, ut sī usquam possit, in hīs prōcūrandīs
uideātur ab illā genuīnā uerecundiā posse recēdere. Age, Prīncēps
ōrnātissime, perge in istō pulcherrimō certāmine, ut ille tuam celsitūdinem optimīs
disciplīnīs, tu illīus doctrīnam fortūnae ac dignitātis accessiōne illūstrēs.

Libellum nōn labōrābō tibi commendāre, nisi hōc nōmine quod et nouus est
et tōtus meus; deinde quod docet multa paucīs complectī; quod dictiōnis genus
nūllōs magis decet quam summōs prīncipēs. (Ūnicum exemplum a nobis prōditum
est. Ex dīuō Augustīnō plūrā suppetunt; quī nōnnunquam psalmum mīrā
breuitāte complectitur, quem mox largissimā rērum ac uerbōrum cōpiā disserit.)
Postrēmō quod haec īnstituendī ratiō prīncipum līberīs potissimum est
accommoda, quippe quī quum māximē omnium egeant rēctā īnstitutiōne, tamen
nōn conuenit secus quam līberāliter ērudīrī.
Bene ualē apud Friburgum Brisgoiae. Calend- Iūliīs- Annō MDXXIX.



{23}
PVEROS AD VIRTVTEM AC LITTERAS
LIBERALITER INSTITVENDOS, IDQVE
PROTINVS A NATIVITATE DECLAMATIO
CONTRACTI THEMATIS EXEMPLVM PER
D- ERASMVM ROTERODAMVM.

Sī mē quidem audiēs, uel Chrysippum potius philosophōrum acūtissimum, īnfantem
tuum īlicō bonis literīs īnstituendum cūrābis, dum adhūc uacuum cūris
ac uitiīs ingenium, dum mollis ac tractābilis aetās, dum ad quiduīs sequāx et
habilis animus, interim et tenācissimus perceptōrum. Nihil enim perinde meminimus
senēs atque ea quae rudibus annīs imbibimus.

Neque uērō tē quicquam commoueant istorum uōcēs, quī dictitant istam
aetātem partim nōn esse disciplīnārum satis capācem, partim ferendīs studiōrum
labōribus imparem. Prīmum enim litterārum initia memoria potissimum cōnstant,
quae paruulīs, ut dīxī, uel tenācissima est. Deinde quoniam nātūra nōs ad
cognitiōnem genuit, nōn potest esse praeproperum eius reī studium, cuius
sēmina quādam nōbīs ipsā rērum parēns īnsēuit. Adde quaedam esse grandibus
etiam cognitū necessāria, quae peculiārī quadam nātūrae propensiōne multō tum
citius tum facilius percipit aetās tenera quam rōbustior. Veluti litterārum elementa,
linguārum perītiam, apologōs ac fabellās poeticās. Postrēmō cūr exīstimētur
ea aetās ad litterās inidōnea, quae sit iam ad mōrēs discendōs apta? Aut quid
aliōquī potius facient puerī iam fandī potentēs, quandoquidem aliquid faciant
necesse est?

{24}
Quantō ūtilius aetās illa lūdit in litterīs quam in nūgīs? Dīcēs, perquam
leue mōmentum est quod prīmīs illīs annīs efficitur. Cūr ut pusillum contemnitur
quod ad rem longē māximam necessārium est? Deinde cūr lucrum
illud quantulumcunque, lucrum tamen, studiō neglegitur? Iam sī pusillum pusillō
frequenter appōnās, aceruus oritur haudquāquam aspernandus. Interim et
illud perpende, sī minōra discit īnfāns, māiōra discet adolēscēns iīs annīs quibus
illa minōra fuerant discenda. Dēnique dum haec agit, saltem ā uitiīs illīs arcēbitur,
quibus eam aetātem ferē uidēmus inficī. Nūlla enim rēs melius occupat
tōtum hominis animum quam studia. Hoc cērtē lucrum contemnī nōn dēbet.
Cēterum ut dēmus hīs labōribus aliquid dēcēdere rōbōrī corporis, mihi damnum
hoc pulchrē pēnsātum uidētur ingeniī lucrō. Nam animus moderātīs
labōribus redditur uegetior. Et sī quid hic perīculī est, potest nostra cura uītārī.
Adhibendus est tenerae aetātī doctor quī blanditiīs illiciat, nōn quī saeuitiā
dēterreat. Tum autem sunt quaedam et cognitū iūcunda et puerilibus ingeniīs
quasi cognāta, quae discere lūdus est potius quam labor. Quanquam nōn est
adeō imbēcillīs puerōrum aetās, quae uel ob hoc ferundīs labōribus magis est
idōnea, quod labōrum sēnsū caret. Proinde, sī cōgitāris quam nōn sit homō, quī
litterārum expers est, quam sit fugāx hominum uīta, quam lūbrica in malum
adolēscentia, quam occupāta iuuentus, quam sterilis senecta, tum quam paucīs
mortālium haec contingat, nōn sinēs īnfantī tuō, in quō ueluti renātus superstes
eris, ūllam aeuī partem incultam abīre, in quā parārī queat aliquid, quod uel in
omnem uītam magnum bonum adferat, uel ā malīs arceat.




{25}
IDEM ARGVMENTVM LOCVPLETATVM COPIA.

Post diū dēspērātam uxōris fēcunditātem, audiō tē patrem esse factum, et quidem
prōle masculā, quae mīram quandam, hoc est plānē parentum indolem
prae sē ferat, quae sī modo quicquam ex huiusmodi notīs indiciīsque licet augurārī,
uirtūtem absolūtam pollicērī uideātur. Itaque tibi in animō esse, puerum
tantae speī, simul atque grandiusculus erit factus, cūrāre bonīs litterīs initiandum,
honestissimīsque disciplīnīs ērudiendum, salūberrimīs philosophiae praeceptīs
fōrmandum et īnstruendum. Nīmīrum uīs tōtus esse pater, et illum uīs uērē
tuum esse fīlium, quī tē nōn sōlum ōris figūrā, corporisque līniāmentīs exprimat,
uērum etiam ingeniī dōtibus referat. Equidem ut amīcī nōn uulgāris fēlīcitātī
ex animō grātulor, ita prūdentiae tuae prōpositum magnopere probō.

Ūnum illud audacter quidem sed tamen amanter admonuerim, nē uulgī uel
iūdicium uel exemplum secūtus committās, ut prīma īnfantulī tuī aetās citrā
omnem īnstitutiōnis frūgem effluat, ac tum dēmum ad discenda litterārum admoueās
elementa, cum iam et aetās minus tractābilis et ingenium ad uitia
prōpēnsius ac fortassis uitiōrum tenācissimōrum uepribus occupātum. Quīn tū
mihi iam nunc uirum aliquem circumspice, ut mōribus incorruptīs et commodīs,
ita doctrīnā neutiquam triuiālī praeditum, cui puellum tuum ueluti tenerae mentis
nūtrītiō in gremium trādās, quō litterārum nectar ūnā cum ipsō lacte combibat,
pariterque fīliōlī cūram ex aequō nūtrīcibus ac praeceptōrī partiāris, ut
illae corpusculum quam optimō uegetent sūcō, hic animum salūbribus et
honestissimīs imbuat disciplīnīs.

Neque enim arbitror conuenīre, ut uir ūnus omnium doctissimus, et idem
prūdentissimus, mulierculās istās audiās aut uirōs etiam excepta barba mulierculīs
simillimōs, quī crūdēlī quādam misericordiā et inimīcā beneuolentiā puerōs
ad ipsam ūsque pubertātem inter māterculārum ōscula, nūtrīcum blandītiās,
ancillārum ac famulōrum lūsūs ineptiāsque parum castās dētinendōs cēnsent, ac
prorsus ā litterīs tanquam ā uenēnīs arcendōs exīstimant, dictitantēs prīmam
aetātem et rudiōrem esse quam ut disciplīnārum sit capāx, et teneriōrem quam
ut studiōrum labōribus sit idōnea. Postrēmō leuiōris esse mōmentī aetātis illīus
profectum, quam ut eā grātiā sit aut faciendus sūmptus aut uexanda puerōrum
imbecillitās.

{26}
Hōrum singula dum refellō, quaesō ut mihi paulisper animum attentum
accommodēs, reputāns id quod rēs est, haec scrībī prīmum ab homine quō uix
habēs alium tuī amantiōrem, tum ea dē rē quā nōn alia magis ad tē pertinet.
Quid enim fīliō cārius, praesertim ūnicō, in quem etiam uītam nostram cupiāmus
trānsfundere, sī liceat, nōn modo facultātēs? Proinde quis nōn uideat
eōs peruersē simul ac praeposterē facere, quī in colendīs agrīs, extruendīs
aedificiīs, alendīs equīs summam adhibent cūram, ac uirōs prūdentēs multōque
rērum ūsū callidōs in cōnsilium adhibent: in ēducandīs fōrmandīsque līberīs,
quōrum grātiā cētera parantur omnia, tam nihil habent pēnsī, ut nec suum
ipsōrum cōnsulant animum, nec cordātōrum hominum exquīrant sententiās,
sed perinde quasi lūdicra rēs agātur, ineptīs mulierculīs et ē plēbe quibuslibet
homunciōnibus auscultant? Quod nōn minus absurdē sit quam sī quis dē calceō
magnopere sollicitus pedem ipsum neglegat, aut summō studiō cūret nē
quid uitiī sit in ueste, dē corporis ualetūdine sēcūrus.

Nōn hīc tē remorābor, uir optime, locīs commūnibus, quantum nātūrae uīs,
quantum pietās, quantum dīuīna lēx, quantum hūmānae cōnstitutiōnēs parentēs
dēbēre uolunt līberīs, per quōs quātenus licet effugimus mortālitātem ac reddimur
immortālēs. At quidam sibi parentis officium pulchrē uidentur implēsse, sī
genuerint tantum, quum haec sit minima portiō pietātis quam exigit patris
cognōmen. Vt uērē sīs pater tōtus tibi cūrandus fīlius, eīque partī dēbētur prīma
ac praecipua cūra, quā pecudibus antecellit et ad nūminis similitūdinem proximē accēdit.

{27}
Quantam sollicitūdinem mātrum uulgus adhibet, nē īnfāns ēuādat
strabus aut paetīs oculīs, ne būccīs fluentibus, nē ceruīce īnflexā, nē prōtūberantibus scapulīs, nē tibiīs uarīs, nē pedibus distortīs, nē parum concinna
corporis tōtius symmetria, quam ad rem praeter alia fasciīs etiam solent ūtī ac
mitellīs quibus succingunt būccās. Habētur interim et lactīs et cibōrum et balneōrum
et motus ratiō, quibus prosperam corporis ualetūdinem pueris parārī
multīs uolūminibus medicī docuērunt, nōminatim autem Galēnus; nec hanc
sēdulitātem differunt in septimum aut decimum annum, sed mox exceptum ex
uterī latebrīs ad hanc cūram uocant. Et rēctē faciunt, sīquidem neglectā infantiā
frequenter hominēs trādit morbidae et afflīctae senectūtī, sī tamen hūc peruēnisse
contingat. Quinetiam nōndum ēditō fētū, mātrum tamen uigilat cūrā, nōn
uescuntur quibuslibet cibīs grauidae, cauent ab incommodō corporis mōtū, et
sī quid forte in faciem inciderit, prōtinus āuulsum manū ad sēcrētam corporis
partem applicant. Eō remediō fierī multīs experīmentīs compertum est, ut
dēfōrmitās quae in cōnspicuā corporis parte erat futūra, lateat in occultā.

Nēmō uocat hanc cūram praeproperam, quae dēteriōrī hominis portiōnī adhibētur:
cūr igitur ea pars quā propriē hominis uocābulum sortītī sumus, tot
annīs neglegitur? An nōn absurdē faciat quī pileum exōrnet, neglēctō impexo et
scabiōsō capite? At multō absurdius est iūstam cūram impendere corporī
mortālī, nūllam habēre ratiōnem immortālitātis animī. Age sī cui domī nātus
est pullus equīnus aut catulus aliquid generōsiōris indolis prae sē ferēns, an
nōn prōtinus incipit illum ad ūsum fingere, quod eō magis facit ex animī suī
sententiā, quō sequācior est ad fōrmantis uoluntātem aetās tenera.

{28}
Mātūrē docēs psittacum hūmānās sonāre uōcēs, non ignārus quō plūs accesserit aetātis,
hōc minus esse docilem, admonente hōc etiam uulgī prōuerbiō: "Psittacum uetulum
neglegere ferulam". Quāle est autem uigilāre in aue, cessare in fīliō? Quid agricolae
nōn inertēs? Nōnne prōtinus plantulās etiamnum tenerās īnsitiōne docent
exuere syluestre ingenium, nec exspectant dōnec iam rōbur induruerit? Nēque
sōlum cauent nē surgat incurua, nē quid aliud uitiī contrahat arbuscula, uērumetiam
sī quid contractum est, ēmendāre festīnant, dum adhūc flexilis est ac
fingentis sequitur manum. Quod autem animal aut quae planta respondet
possessōrum aut agricolārum uōtīs et ūsibus, nisi nostra industria nātūram
adiuuerit? Id quō fit tempestīuius, hōc succēdit fēlīcius.

Mūtīs quidem animantibus plūs praesidiī ad genuīnās functiōnēs nātūrā rērum
parēns adiūnxit, at quoniam nūminis prōuidentia ūnī animantium hominī ratiōnis
uim indidit, māximam partem relīquit īnstitutiōnī: ut rēctissimē scrīpserit
quīdam, prīmum, medium ac tertium, hoc est tōtius hūmānae fēlīcitātis caput
ac summam, esse rēctam īnstitutiōnem ac lēgitimam ēducātiōnem. Quō quidem
ēlogiō Dēmosthenēs commendāuit rēctam prōnūntiātiōnem, nōn ille quidem
falsō, sed rēcta īnstitutiō longē plūs habet mōmentī ad sapientiam, quam prōnūntiātiō
ad ēloquentiam. Fōns enim omnis uirtūtis est dīligēns ac sancta ēducātiō.
Quemadmodum ad stultitiam ac malitiam prīmum, secundum ac tertium
est indīligēns corruptaque īnstitutiō. Haec praecipuē nōbīs relicta est. Eadem
est ratiō cūr cēterīs animantibus nātūra tribuerit celeritātem, uolātum, aciem
oculōrum, mōlem ac rōbur corporis, squāmās, uillōs, pilōs, lāminae, cornua,
unguēs, uenēna, quibus et incolumitātem suam tuerī queant, et sibi dē uictū
prōspicere, suōsque fētūs ēducāre: sōlum hominem mollem, nūdum et inermem
prōdūcit, uērum prō hīs omnibus mentem disciplīnīs habilem indidit,
quod in hōc ūnō sint omnia, sī quis exerceat.

{29}
Et quō quodque animal minus est aptum disciplīnis, hōc plūs habet natīuae prūdentiae.
Apēs nōn discunt condere cellulās, colligere sūccum, cōnficere mel. Formīcae nōn īnstituuntur,
ut aestāte concerant in cauum, unde per hiemem uictitent, sed haec omnia nātūrae aguntur
īnstīnctū. At homō nec ēdere, nec ingredī, nec fārī nōuit, nisi doctus. Ergō
sī fētūs aut nūllōs aut insipidōs gignit arbor citrā cūram īnsitiōnis, sī canis
nāscitur inūtilis ad uēnātum, sī equus ineptus ad ūsum equestrem, sī bōs ineptus
ad arandum, nisi nostrā accesserit industriā, quam efferum, quam inūtile animal
ēuādet homō, nisi studiōsē simul ac mātūrē fingātur īnstitūtiōne?

Nōn hīc recinam tibi nūllī nōn dēcantātum exemplum Lycūrgī, quō prōdūcente
in spectāculum, catulus alter generōsī generis sed malē ēducātus, cucurrit
ad cibum, alter ex parentibus ignāuīs ortus sed dīligenter ēducātus relictō
cibō ad feram insiliit. Efficāx rēs est nātūra, sed hanc uincit efficācior īnstitutiō.
Vigilant hominēs ut habeant probum canem ad uēnatum, ut habeant strēnnuum
equum ad proficīscendum, atque hīc nūlla uidētur praecōx dīligentia; cēterum
ut fīlium habeant quī parentibus et ōrnāmentō sit et ūsuī, in quem bonam domesticārum
cūrārum partem trānsferant, cuius pietās ingrauēscentem aetātem
foueat fulciatque, quī generī fiīdum patrōnum, quī uxōrī probum coniugem,
quī Reīpūblicae fortem et ūtilem cīuem praestet, aut nūllam aut sēram adhibent
cūram? Cui cōnserunt? cui arant? cui extruunt? cui terrā marīque uēnantur
opēs? Nōnne līberīs? Ad ista quid habent uel ūsūs uel decoris, sī is cui haec
omnia cēdunt nesciat ūtī? Immodicō studiō parātur possessiō, possessōris nūlla
est cūra. Quis parat citharam ignārō musicēs? Quis adōrnat īnsignem bibliothēcam
litterārum rudī? Et tot opēs parantur eī quī ratiōnem ūtendī nunquam
didicit? Sī ista bene ēducātō comparās, īnstrūmenta uirtūtum subministrās, sīn
incultō agrestīque ingeniō, quid aliud quam nēquitiae scelerumque māteriam
suppeditāstī? Quid hōc patrum genere uēcordius cōgitārī potest? Cūrant ut
fīliī corpus careat uitiō reddāturque ad uulgārēs āctiōnes habile, at animum,
cuius moderātiōne cōnstat omnis honesta āctiō, neglegunt. Nē commemorem
interim, quod opēs, dignitātem, autōritātem atque etiam prosperam ualētūdinem,
quae tam ānxiīs uōtīs optant līberīs suīs, nūlla rēs magis parit hominī
quam probitās et ērudītiō. Optant illīs praedam, nec dant uēnābulum quō capiant.
Quod est omnium praestantissimum, fīliō dare nōn potēs, at hīs artibus
potēs illum īnstruere quibus ea parantur quae sunt optima. Iam hoc īnsigniter
absurdum est, sed absurdius etiam quod domī canem habent uigilanter īnstitūtum,
quod equum habent magnā cūrā domitum atque ēdoctum, fīlium habent
nūllā honestā īnstructum disciplīnā.


{30}
Agrum habent pulchrē cultum, fīlium turpiter incultum. Domum habent ōrnāmentīs
omnibus decorātam, fīlium habent ab omnibus uērīs ōrnāmentīs uacuum.
Ad haec quī iūxtā populārem exīstimātiōnem uidēntur eximiē sapere, mentis
excolendae sollicitūdinem, aut differunt in aetātem indocilem, aut prōrsus nōn
adhibent, et dē fortuītīs externīsque bonīs mīrō sollicitī sunt, etiam priusquam
ēdātur is quem omnibus illīs dēstinārunt dominum. Quid enim nōn uidēmus
illōs facere? Vxōris uterō tumente iam tum arcessitur genethliacus, scīscitantur
parentēs masculus nē prōditūrūs sit an fēmina. Exquīrunt fātum. Sī astrologus
ex hōroscopō dīxit prōlem in bellō fore fēlīcem: "Hunc", inquiunt, "dīcābimus
aulae rēgiae". Sī pollicēbitur dignitātēs ecclēsiasticās: "Huic", inquiunt, "alicunde
uēnābimur episcopen aut abbātiam opīmam. Hunc faciēmus praepositum aut decānum".
Haec cūra nōn uidētur illīs praepropera, quum anteuertat ipsam nātiuitātem, et
praepropera uidētur quae nātōrum fingendīs animīs adhibētur? Tam citō cūrās,
ut fīlium habeās bellī ducem aut magistrātum, et nōn simul cūrās ut ille sit dux
aut magistrātus Reīpūblicae salūtāris? Ante tempus hoc agis, ut habeās fīlium
episcopum aut abbātem, et nōn hūc fingis ut rēctē gerat episcopī aut abbātīs
mūnus? Impōnis curruī, nec docēs gubernandī ratiōnem. Admouēs clāuō, nec
cūrās ut discat quae nāuclerum aequum est scīre. Dēnique in omnibus tuīs
possessiōnibus nihil habēs eō neglectius quō nihil habēs pretiōsius et cui cētera
parantur omnia. Nitent agrī, nitet domus, nitent uāsa, uestēs ac tōta supellex,
bellē doctī sunt equī, pulchrē īnstructī famulī, sōlum fīliī ingenium squālet, sordet,
horret. Nactus es dē lapide, quod aiunt, ēmptum mancipium, barbarum ac
uīle, sī rude est, obseruās ad quem ūsum sit idōneum, et ad artem aliquam mātūrē
īnstituīs seu culīnāriam, seu medicam, seu agrīcolātiōnis aut dispēnsātiōnis,
sōlum fīlium uelut ōtiō nātum neglegis. Habēbit, inquiunt, unde uīuat, uērum
nōn habēbit unde rēctē uīuat.Vulgō quō quisque dītior est, hōc minus sollicitus
est dē līberōrum īnstitūtiōne. Quid opus est, inquiunt, philosophiā, satis habēbunt.


{31}
Imō quō plūs habent, hōc opus est māiōribus philosophiae praesidiīs.
Quō māior est nāuis quōque plūs uehit mercium, hōc magis dēsīderat nāuclerum
probē doctum. Quantō studiō id agunt prīncipēs, ut fīliīs quam amplissimam
dītiōnem relinquant, nec ūllī minus cūrant eōs īnstituendōs hīs artibus sine
quibus nōn potest rēctē gerī prīncipātus. Quantō plūs cōnfert quī dat bene
uīuere quam quī dat uīuere. Minimum dēbent līberī parentibus ā quibus prōgenitī
sunt tantum, nōn etiam ad rēctē uīuendum ēducātī. Celebrātur Alexandrī
dictum : "Nī Alexander essem, Diogenēs esse uellem". Id optimō iūre reprehendit
Plutarchus, quod hōc magis optāre dēbuerit Diogenis philosophiam, quō lātius
imperābat. Sed turpior est illōrum sōcordia quī nōn modo nōn rēctē īnstituunt
līberōs, uērum etiam ad nēquitiam corrumpunt.

Hanc absurditātem quum Cratēs ille Thebānus perspiceret in hominum mōribus,
nōn iniūriā minitābatur sē cōnscensūrum ēditissimum urbis locum et
inde quam māximē uōcālī clāmōre exprobrātūrum cīuitātī pūblicam dēmentiam
huiusmodī uerbīs : "Quae uōs agit dēmentia miserī ! Tam ānxiam cūram impenditis
parandīs pecūniīs ac possessiōnibus, et līberōrum, quibus ista parātis, nūllam prōrsus
cūram habētis"? Vt uix dīmidiātae mātrēs sunt, quae pariunt tantum nec ēducant,
ita uix dīmidiātī patrēs sunt quī, quum corporibus līberōrum necessāria ad
luxum ūsque prōspiciant, animōs eōrum nūllīs honestīs disciplīnīs cūrant expoliendōs.
Arborēs fortasse nāscuntur, licet aut sterilēs, aut agrestī fētū, equī
nāscuntur licet inūtilēs; at hominēs, mihi crēde, nōn nāscuntur, sed finguntur.
Prīscī mortālēs quī nūllīs lēgibus, nūllīs disciplīnīs, uagō concubitū uītam agēbant
in nemoribus, ferae uērius erant quam hominēs. Ratiō facit hominem, ea
locum nōn habet ubi affectuum arbitriō geruntur omnia. Sī fōrma faceret
hominem, et statuae numerārentur in hominum genere.

Ēleganter Aristippus crassō cuidam ac dīuitī rogantī, quid ūtilitātis adolēscentī
allātūra esset ēruditiō : "Vel illud", inquit, "nē in theātrō lapis lapidī insideat".
Venustē philosophus alter, Diogenēs nī fallor, merīdie lucernam gestāns,
obambulābat per forum hominibus differtum, rogātus quidnam reī quaereret:
"Hominem", inquit, "quaerō".

{32}
Sciēbat illīc esse turbam, sed pecudum, non hominum.
Īdem quum die quōdam ex ēditiōre locō contiōnem aduocāsset clāmāns:

"Adeste hominēs", iamque frequēns hominum turba conuēnisset, nec aliud ille
dīceret quam: "Adeste hominēs", subīrātī quīdam reclāmārunt: "Adsumus hominēs,
dīc sī quid habēs". Tum ille : "Hominēs adesse uolō, nōn uōs, quī nihil minus estis quam
hominēs"; eōsque baculō abēgit. Profectō uērissimum est, hominem nec philosophiā
nec ūllīs disciplīnīs īnstructum animal esse brūtīs aliquantō dēterius. Sīquidem
pecudēs nātūrae duntaxat affectibus obsequuntur, homō nisi litterīs ac
philosophiae praeceptīs fōrmētur, in affectūs plūsquam ferīnōs rapitur. Nūllum
est animal efferātius aut nocentius homine quem agit ambītiō, cupiditās, īra,
inuidia, luxus et libīdō. Proinde quī fīlium nōn ilicō cūrat optimīs disciplīnīs
imbuendum, nec homō est ipse nec hominis fīlius.

An nōn abominandum ostentum habeātur animus hūmānus in corpore
bēstiae? quemadmodum legimus apud Circen hominēs uenēficiīs mūtātōs in
leōnēs, ursōs ac suēs, ut in hīs tamen esset mēns hominis, quod idem sibi ūsū
uēnisse prōdidit Apulēius, neque nōn crēdit D- Augustīnus hominēs uertī in
lupōs. Quis sustinēret eiusmodī mōnstrī pater appellārī? Atquī mōnstrum admīrābilius
est, bēluīnus animus in hūmānō corpore, et tālī prōle sibi placent
hominēs plērīque, quī sibi et populō uidentur admodum sapere. Vrsae dīcuntur
massam īnfōrmem ēdere, quam diū lambendō fingunt fōrmantque: uērum
nūllus ursae catulus tam īnfōrmis est quam homō nāscitur rudis animō. Hunc
nisi multō studiō fingis ac fōrmās, portentī pater eris, nōn hominis. Sī fīlius
nāscātur turbinātō capite aut gibbō dēfōrmātus aut lōripēs aut sēnīs in manū
digitīs, quam tibi displicēs, quam pudet nōn hominis sed mōnstrī patrem appellārī,
cēterum animī tam prodigiōsī non pudet?

Quam dēiicit parentum animōs, sī quem pariat uxor stupidum brūtaeque
mentis īnfantem.

{33}
Nōn enim sibi uidentur hominem genuisse, sed ostentum, et
nisi lēgum metus obstāret, necī darent quod nātum est. Incūsās nātūram quae
partuī tuō mentem hominis negārit, et ipse tuā negligentiā facis ut fīlius hūmānae
mentis sit expers? At praestat esse brūtae mentis quam improbae. Imō praestat
esse suem quam hominem indoctum ac malum. Nātūra quum tibi dat fīlium,
nihil aliud trādit quam rudem massam. Tuae partēs sunt obtemperantem et in
omnia sequācem māteriam in optimum habitum fingere. Sī cessēs, feram habēs;
sī aduigilēs, nūmen, ut ita loquar, habēs. Statim ut nāscitur īnfāns, docilis est
ad ea quae sunt hominis propria. Itaque iūxtā Vergiliānum ōrāculum: "Praecipuum
iam inde ā tenerīs impende labōrem". Mox tractā cēram dum mollissima est,
finge argillam etiamnum ūdam, imbue liquōribus optimīs testam, dum rudis
est, tinge lānam dum ā fullōne niuea uenit, nūllīsque maculīs contāmināta. Subindicāuit
hoc perquam fēstīuiter Antisthenēs, quī cum fīlium cuiusdam suscēpisset
ērudiendum, rogātus ā parente quibus rēbus esset opus: "Librō", inquit, "nouō,
stylō nouō, tabellā nouā". Nīmīrum rudem ac uacuum animum requīrēbat philosophus.
Nōn potēs habere rudem massam. Nisi fīnxeris in hominis speciem, in
ferārum mōnstrōsās effigiēs suā sponte dēprāuābitur. Hoc officium quum Deō
nātūraeque dēbeās, etiamsī nūlla spēs sit ad tē reditūrī frūctūs, tuō cum animō
fac reputēs quantum sōlāciī, quantum ūtilitātis, quantum dignitātis parentibus
adferant ā tenerīs annīs rēctē īnstitūtī fīliī.

Rūrsum in quae probra, in quās calamitātēs parentēs suōs cōniēcerint perperam
ēducātī līberī. Nihil opus est ut hīc tibi ex prīscōrum annālibus exempla
prōferam, circumfer modo cōgitātiōnem tuam per tuae cīuitātis familiās, quam
multa sēsē offerent undique? Sciō tibi frequenter audīrī huiusmodī uōcēs: Ō
mē fēlīcem, sī orbus essem! Ō mē fortūnatam, sī nunquam peperissem ! Operōsa
rēs est rēctē īnstituere līberōs, fateor, sed nēmō sibi nāscitur, nēmō nāscitur
ōtiō. Pater esse uoluistī, pius pater sīs oportet. Reīpūblicae, nōn tibi tantum
genuistī, aut, ut chrīstiānius loquar, Deō genuistī, nōn tibi.





{34}
Paulus scrībit ita dēmum seruārī fēminās sī fīliōs genuerint itaque ēducāuerint
ut persēuerent in studiō pietātis. Ā parentibus exiget Deus quicquid peccāuerint
fīliī. Proinde nisi mox honestīs ratiōnibus īnstituīs quod nātum est, prīmum
in tē ipsum iniūrius es, quī tuā negligentiā hoc tibi parās, quō nihil hostis hostī
posset imprecārī grauius aut molestius. Dionysius Dionis prōfugī fīlium adolēscentulum
in aulam pertractum dēliciīs effēmināuit, hōc sciēbat patrī fore trīstius
quam sī ferrō necāsset. Paulō post adolēscēns cum ā patre reuersō ad prīstinam
probitātem urgerētur, ē cēnāculō sē praecipitem dēdit. Vērissimē quidem dīxit
sapiēns quidam Hebraeus : "Fīlius sapiēns laetificat patrem, fīlius stultus maestitia est
mātrī suae". At fīlius sapiēns nōn modo uoluptātī est patrī suō, uērum est et
ōrnāmentō et subsidiō, dēnique uīta est patrī suō. Contrā fīlius stultus et improbus
nōn sōlum maerōrem adfert parentibus, uērum et probrum et egestātem et
senium praemātūrum, dēnique mortem conciliat iīs, unde uīuendī coepit exōrdium.
Itaque quid attinet commemorāre? quotīdie sunt in oculīs exempla
cīuium, quōs līberōrum perditī mōrēs ē dīuitiīs ad mendīcitātem redēgērunt,
quōs fīlius in crucem āctus, aut fīlia in lupanārī prōstāns intolerābilī excruciat
atque exanimat ignōminia.

Nouī magnātēs eximiōs, quibus ex multīs līberīs uix ūnus supersit incolumis, alius abōminandā leprā g-hupokorizontes quam scabiem gallicam vocant, tābefactus fūnus suum circumfert, alius in bibendī certāmine crepit, alius dum noctū scortātur personātus, miserē trucidātus occūbuit. Quid in causā? Quoniam
parentēs satis habent genuisse ac dītāsse, ēducandī cūra nūlla est. Lēgēs in eōs
saeuiunt quī fētūs suōs expōnunt et in nemus aliquod obiiciunt ferīs dēuorandōs.
At nūllum crūdēlius est expōnendī genus, quam quod nātūra dedit optimīs
ratiōnibus ad honesta fingendum, id bēluīnīs affectibus trādere. Sī qua Thessala
mulier esset, quae malīs artibus posset et cōnāretur fīlium tuum in suem aut
lupum uertere, nōnne putārēs nūllum supplicium satis dignum illīus scelere?
At quod in illā dētestāris, tū ipse studiō facis. Quam immānis fera libīdō, quam
uorāx et īnsatiābilis bēlua luxus, quam effera bēstia tēmulentia,quam nocēns
animal īra, quam horribilis fera ambītiō.

{35}
Hīs bēluīs expōnit fīlium suum quisquis nōn ā tenerīs statim unguiculīs cōnsuēfacit
amāre quod honestum est, horrēre turpitūdinem: quīn potius nōn sōlum obiicit illum
ferīs, quod solent expōsitōrēs māximē crūdēlēs, uērum quod est grauius, immānem
ac perniciōsam bēluam in suum ipsīus alit exitium.

Execrābile cumprīmīs genus hominum est, quod īnfantum corpus fascinō
uitiat, quid dē parentibus sentiendum, quī suā negligentiā prāuāque ēducātiōne
effascinant animum? Parricīdae uocantur, quī fētūs recēns nātōs ēnecant, et
corpus modo perimunt; quantō māior impietās est necāre mentem? Quid enim
aliud est animae mors quam stultitia, quam īnscitia, quam malitia? Nec minus
interim iniūrius est in patriam, cui quod quidem in ipsō est trādit pestilentem
cīuem. Impius est in Deum, ā quō prōlem in hōc accepit ut ad pietātem īnstitueret.
Hinc perspicuum est, quam nōn leue nec simplex flāgitium admittant,
quī negligunt tenerae aetātis īnstitutiōnem.

Sed hīs quoque, quemadmodum attigeram, peccant grauius quī nōn sōlum nōn
fōrmant ad honesta, uērum etiam teneram ac rudem īnfantulī testulam imbuunt
ad nēquitiam, docēturque uitia priusquam nōrit quid sit uitium. Quōmodo
modestus erit uir et fāstus contēmptor, quī rēpsit in purpurā? Nōndum potest
prīma uērum uocābula sonāre, et iam intelligit quid sit cocus, iam poscit conchylium,
iam scit quid sit scarus et mullus, et cum fāstū reiicit plēbeiōs cibōs.

Quī uerēcundus esse poterit quum adolēuerit, quī infantulus ad impudīcitiam
fingī coepit? Quō pactō līberalis ēuādet grandis, quī tantillus nummōs et aurum
mīrārī didicit? Quī temperābit ā luxū iuuenis, cuius palātum prius corrūpimus
quam mōrēs fōrmāre coeperimus? Sī quod nūper repertum est uestis genus, ut
quotīdiē uestiāriōrum ars, uelut ōlim Āfrica, parit aliquid nouī mōnstrī, hoc
īnfantī addimus. Docētur sibi placēre et, sī tollātur, reposcit īrātus. Quō pactō
grandis ōderit tēmulentiam, quī īnfāns didicit esse uīnōsus?

{36}

īnstīllant illīs uerba uix Alexandrīnīs, ut ait ille, permittenda dēliciīs. Huiusmodī
sī quid reddidit puer, osculīs excipiunt. Nīmīrum agnōscunt suōs fētūs
minimē dēgenerēs, quippe quum ipsōrum uīta nihil aliud sit quam exemplum
nēquitiae. Haurit īnfāns impudicās nūtrīcum blandītiās, et quasi manū, quod
aiunt, fingitur lascīuīs contāctibus. Videt patrem eximiē pōtum, audit dīcenda
tacendaque effūtientem. Assidet immodicīs ac parum pudicīs conuīuiīs, audit
domum mīmīs, tībīcinibus et psaltriīs ac saltātrīcibus perstrepentem. Hīs mōribus
sīc assūescit puer, ut cōnsuētūdō trānseat in nātūram.

Sunt nātiōnēs quae puerōs adhūc ā matre rubentēs ad ferōciam mīlitārem fōrmant.
Discunt tuerī toruum, discunt amāre ferrum, discunt īnflīgere plāgam.
Ab huiusmodī rudimentīs trāduntur praeceptōrī, et mīrāmur sī experīmur illōs
ad uirtūtem indocilēs, quī uitia cum ipsō statim lacte combibērunt? Sed audiō
quōsdam ita patrocinantēs suae stultitiae, ut dīcant hāc uoluptāte quae capitur
ex īnfantium lascīuiā, nūtrīcātiōnis pēnsārī taedium. Quid ego audiō? Grātius
esse potest uērō parentī, sī quid exprimat puer turpiter factum aut nēquiter
dictum, quam sī blesā lingulā sententiam reddat salūbrem, aut sī quod aliud piē
factum imitētur? Nātūra peculiāriter addidit aetātī prīmae facilitātem imitandī,
sed tamen aliquantō prōnior est ad nēquitiam quam ad honestātem aemulātiō.
An uirō bonō iūcundior est turpitūdō quam uirtus, praesertim in līberīs? Ēluis
sī quid sordium inciderit in cutem īnfantis, et tam foedīs maculīs īnficis illīus
animum? Nihil autem haeret tenācius quam quod uacuīs animīs īnstīllātur.

Quid habent, obsecrō, māternī cordis fēminae, quae īnfantēs suōs ūsque
ad annum paene septimum in sinū dētinent, ac tantum nōn prō mōriōnibus habent?
Sī ūsque adeō iuuat lūdere, quīn sīmiās ac Melitaeās catellās sibi comparant?
Puerī sunt, inquiunt: sunt, sed dīcī uix possit quantum habeant mōmentī
ad tōtīus uītae ratiōnem prīma illa īnfantiae rudimenta, quamque dūrum et
intractābilem fōrmātōrī reddat puerum mollis illa ac dissolūta ēducātiō, quam
indulgentiam appellant, quum rē uērā sit corruptiō. An nōn in huiusmodī mātrēs
mīrē competeret malae tractātiōnis āctiō? Est enim plānē uenēficiī genus, est
parricīdiī genus. Dant poenās lēgibus quī puerōs effascinant aut uenēnīs laedunt
īnfīrma corpuscula: quid merentur istae, quae praecipuam īnfantis partem
pessimīs uenēnīs corrumpunt? Leuius est corpus quam animum occīdere. Sī
puer inter strabōs, balbōs aut claudōs ēducātur, contāgiō uitiātur corpus,
uitia mentis occultius quidem, sed et celerius trānsiliunt et altius īnsīdunt animōrum mala.

{37}
Meritō quidem Paulus apostolus hōc honōris habuit Menandrī
uersiculō, ut in epistolīs citārit: "Mōrēs bonōs colloquia corrumpunt mala". Vērum is
nusquam est uēracior quam in īnfantibus. Aristotelēs rogātus ā quōdam, quibus
ratiōnibus efficere posset ut equum habēret eximium: "Sī inter generōsōs", inquit,
equōs ēducētur".

Quod sī nōs nec pietās nec ratiō docere potest quantum sollicitūdinis dēbeātur
aetātī prīmae līberōrum, saltem ā brūtīs animantibus licēbit exemplum petere.
Nōn enim pigere dēbet ab hīs rem tantō ūsuī futūram discere, unde tam multa
frūgifera iam ōlim didicit hūmānum genus, quandō uēnārum incīsiōnem mōnstrāuit
hippopotamus, clysterīs ūsum quem mīrē probant medicōrum fīliī,
mōnstrāuit ibis, auis Aegyptia. Dictam num herbam extrahendīs sagittīs efficācem
ā ceruīs didicimus. Iidem docuērunt cancrōrum ēsum aduersus phalangiōrum
ictūs esse remediō. Quīn et lacertīs magistrīs didicimus dictam num aduersus
serpentium morsūs habēre sōlācium. Est enim huic animantium generī nātūrāle
bellum aduersus serpentēs, ā quibus uulnerātī dēprehensī sunt ab eā herbā
medicīnam petere. Chelidoniam hirundinēs indicārunt, et herbae nōmen dedērunt.
Cunilam būbulam contrā serpentium ictūs ūtilem docuit testūdō. Mustēla
rūtam nōbīs medicīnīs habilem commendāuit. Cicōnia origanum. Hederam
morbīs medērī mōnstrārunt aprī.


{38}
Serpentēs docuēre marathrum oculōrum aciem iuuāre.
Lactūcīs nauseam stomachī restringī dracō admonuit. Excrēmenta
hūmāna habere uim aduersus aconītum panthērae docuērunt, aliaque cum hīs
innumera remedia didicimus ā brūtīs animantibus. īnsuper et artēs nōn parum
uītae necessāriās. Prōscīndendī aruī ratiōnem mōnstrārunt suēs. Luteās māceriās
temperāre mōnstrāuit hirundō. Nē sim longior, paene nihil est ad hominum
uītam ūtile, cuius nātūra nōbīs nōn prōposuit in brūtīs exemplum, ut quī philosophiam
ac disciplīnās nōn didicērunt, saltem ab hīs admoneantur officiī suī.

An nōn uidēmus quodque animal fētūs suōs nōn sōlum gignere atque ēducāre,
uērumetiam fōrmāre ad nātūrālem ipsōrum functiōnem? Auis nāscitur ad
uolātum, agnōscis hūc īnstituī fingīque ā parentibus. Vidēmus domī, ut fēlēs
praeeant exerceantque catulōs suōs ad mūrium et auiculārum uēnātum, quod
hinc illīs uīctus sit. Ostendunt praedam etiamnum uīuam, docent fugientem
saltū prehendere, dēnique docent uescī. Quid ceruī? Nōnne fētūs ēditōs prōtinus
exercent cursū et fugam meditārī docent, ad praerupta dūcunt saltumque
dēmōnstrant, quod hīs artibus tūtī sint aduersus uēnātōrum īnsidiās? Memorātur
elephantōrum ac delphinōrum in ēducandīs minōribus uelutī paedagōgica
quaedam disciplīna. In lusciniīs deprehendimus docentis ac discentis officia, māiōris
praeeuntis, reuocantis et corrigentis, minōris reddentis et corrigentis. Quemadmodum
autem canis nāscitur ad uēnātum, auis ad uolātum, equus ad cursum,
bōs ad arātrum, ita homō nāscitur ad philosophiam et honestās āctiōnēs ; atque ut
ūnumquodque animantium facillimē discit id ad quod nātum est, ita homō
quam minimō negōtiō percipit uirtūtis et honestī disciplīnam, ad quam sēmina
quaedam uehementiā nātūrae uis īnsēuit, modo ad nātūrae prōpēnsiōnem accēdat
fōrmātōris industriā.

Quid autem absurdius quam animalia ratiōnis expertia scīre ac meminisse
suum ergā fētūs officium, hominem quī ratiōnis praerogātīua ā brūtīs sēcernitur
nescīre quid dēbeat nātūrae, quid pietātī, quid Deō ? Atquī brūtōrum genus
nūllum expectat ā subole suā nūtricātiōnis aut īnstitūtiōnis praemium, nisi
forte crēdere libet quod cicōniae parentēs aetāte dēfectōs uicissim nūtriunt
humerīsque bāiulant.

{39}
At inter hominēs quoniam pietātis grātiam nūlla soluit aetās,
quod sōlācium, quod decus, quod praesidium sibi parat, quī fīlium rēctē
cūrat īnstituendum? Nātūra tibi trādit in manus nouāle, uacuum quidem, sed
solī fēlīcis: tu per incūriam sinis hoc uepribus ac spīnīs occupārī, uix ūllā industriā
in posterum ēuellendīs. In exiguō grānō, quam ingēns latet arbor, quōs
frūctūs datūra sī ēruperit. Tōtus hīc prōuentus perit, nisi sēmen in scrobem
mittās, nisi teneram plantulam lignēscentem cūrā foueās, nisi īnsitiōne quasi
cicurēs. Et in plantā cicurandā uigilās, in fīliō dormitās?

Tōta uērō ratiō fēlīcitātis hūmānae tribus potissimum rēbus cōnstat, nātūrā,
ratiōne et exercitātiōne. Nātūram appellō docilitātem ac prōpēnsiōnem penitus
īnsitam ad rēs honestās. Ratiōnem uocō doctrīnam, quae monitīs cōnstat et
praeceptīs. Exercitātiōnem dīcō ūsum eius habitūs quem nātūra īnsēuit, ratiō
prōuexit. Nātūra ratiōnem dēsīderat, exercitātiō, nisi ratiōne gubernētur, multīs
perīculīs atque errōribus est obnoxia.

Vehementer igitur falluntur, quī satis esse putant nāscī: nec minus errant quī
crēdunt tractandīs rēbus gerendīsque negōtiīs absque philosophiae praeceptīs
parārī sapientiam. Dīc mihi quandō ēuādet bonus cursor, quī strēnnue quidem
currit, sed in tenebrīs aut uiae ignārus? Quandō erit bonus gladiātor, quī
clausīs oculīs sūrsum ac deorsum uentilat gladium? Philosophiae praecepta
uelut oculī sunt animī et quōdammodō praelūcent, ut uideās quid factō sit opus,
quid secus. Multum quidem adfert ūtilitātis, diūtinus uariārum rērum ūsus,
fateor, sed sapientī bene agendī praeceptīs dīligenter īnstructō. Supputa quid
fēcerint, quid passī sint per omnem uītam, quī sibi rērum experientiā qualemcunque
prūdentiam licet miseram comparārunt, et cōgitā num tantum
malōrum optēs fīliō tuō. Adde quod philosophia plūs docet ūnicō annō quam
annīs trīgintā quantalibet rērum experientia: et tūtō docet, quum plūrēs experiendō
calamitōsī ēuādant quam prūdentēs, ut nōn ab rē ueterēs eum perīculum
facere dīxerint et perīclitārī quī rem experimentō tentāret.


{40}
Age sī quis fīlium suum cuperet medicae reī perītum esse, utrum māllet illum
ēuoluere medicōrum librōs an experīmentō discere, quae rēs uenēnō laederet
aut remediō iūuāret? Quam īnfēlīx prūdentia est, quum nauclerus crēbrīs
naufragiīs didicit artem nāuigandī, quum prīnceps assiduīs bellīs ac tumultibus
malīsque pūblicīs didicit gerere magistrātum. Stultōrum ista nimiōque cōnstāns
prūdentia est, malō ictōs dēmum sapere. Magnō discit, quī errandō discit nē
erret. Grauiter Philippus Alexandrum fīlium admonuit, ut sē docilem praebēret
Aristotelī atque ab eō philosophiam perdisceret, nē multa faceret quae iam
ipsum fēcisse poenitēret. Et tamen in Philippō praedicātur īnsignis ingeniī dexteritās.
Quid igitur ā uulgaribus expectandum cēnsēs? At ratiō mōnstrat compēndiō,
quid sequendum, quid uītandum sit, nec illa post acceptum malum
monet: "Hoc male cessit, posthāc cauē". Sed priusquam aggrediāre, clāmat:
"Hoc sī fēceris, et īnfāmiam et exitium tibi parābis".

Nectāmus igitur hunc triplicem fūniculum, ut et nātūram dūcat ratiō et
ratiōnem cōnsummet exercitātiō. Iam in cēterīs animantibus perspicimus
ūnumquodque hoc facillimē discere, quod cuiusque nātūrae māximē proprium
est, quodque prīmum est ad incolumitātis tūtēlam, ea sita est in uītandīs
iīs quae molestiam aut perniciem adferunt. Hīc sēnsus inest et plantīs,
nōn sōlum animantibus. Sīquidem uidēmus et arborēs quā maris odor spīrat,
aut quā flat boreās, contrahere frondēs ac rāmōs et sē ad auram clēmentiōrem
explicāre. Quid autem est hominis māximē proprium? Iūxtā ratiōnem uīuere,
unde et ratiōnale animal dīcitur et ab alogīs sēcernitur. Quid autem est hominī
perniciōsissimum? Stultitia. Nūllīus igitur reī docilior erit quam uirtūtis, nec ab
ūllā rē facilius discet abhorrēre quam ā stultitiā, sī modo parentum industria
nātūram uacuam prōtinus occupārit. Sed audīmus mīrās uulgī querimōniās,
quam puerōrum nātūra prōclīuis sit in uitium, quam difficile pertrahātur ad
amōrem honestī. Praeter meritum accūsant nātūram. Huius malī pars māxima
nostrō uitiō dēbētur, quī prius corrumpimus ingenia uītiīs quam trādimus
uirtūtis. Nec mīrum, sī illōs parum docilēs habēmus ad honesta, quum iam doctī
sint ad nēquitiam. Quis autem nescit ut priōrem, ita difficiliōrem esse labōrem
dēdocendī quam docendī?

Porrō trifāriam hīc peccat hominum uulgus, uel quia prōrsus neglegunt līberōrum
īnstitutiōnem, uel quia sērius incipiunt illōrum animōs ad philosophiam
fingere, uel quia trādunt hīs ā quibus discant dēdiscenda.

{41}
Prīmī generis hominēs parentum indignōs nōmine dēmōnstrātum est, eōsque minimum
differe ab hīs quī nātōs īnfantēs expōnunt, meritōque plectendōs lēgibus, quae hoc quoque
dīligenter praescrībunt, quibus ratiōnibus sit īnstituenda pueritia, mox adolēscentia.
Secundum genus lātissimē patet, cum quō mihi nunc praecipuē īnstituta
est pugna. Tertium bifāriam peccat, partim ignōrantiā, partim incūriā. Atquī
cum rārum ac turpe sit ignōrāre cui equum aut fundum cūrandum committās,
quantō turpius est nescīre cuius fideī trādās cārissimam possessiōnum tuārum
partem. Ibi discere studium est, quod parum ex tē callēs, cōnsulis perītissimum
quemque, hīc nihil rēferre crēdis, cui committās fīlium. Nōn sine dēlectū seruīs
sua quibusque partīris mūnia. Explōrās quem agrō colendō praeficiās, quem reī
culīnāriae dēstinēs, cui partēs oeconomī dēlēgēs. At sī quis est prōrsus inūtilis
ad omnem fūnctiōnem, tardus, piger, insulsus, lurco, huic committitur fōrmandus
puer, et quae rēs summum artificem dēsīderat, famulōrum īnfimō committitur.
Quid laeuum est, sī hīc hominēs nōn habent laeuam mentem?

Sunt quōs animus sordidus dēterret ā cōndūcendō praeceptōre idōneō, et
plūris cōndūcitur equīsō quam fīliī fōrmātor. Et tamen interim indulgētur
sūmptuōsīs conuīuiīs, noctū diēque lūditur damnōsā āleā, multum impenditur
uēnātibus et moriōnibus. In eō sōlō parcī sordidīque sunt, cuius grātiā poterat
excusārī cēterīs in rēbus parsimōnia. Vtinam pauciōres essent, quī plūs impendunt
putidō scortō quam ēducandō fīliō. Rēs, inquit Satyricus, nūlla minōris
cōnstābit patrī quam fīlius. Nōn absurdum fortasse fuerit hīc meminisse diāriī,
quod ōlim Cratetis nōmine celebrābātur. Id ad hunc refertur modum: "Pōnitō
coquō minās decem, medicō drachmam, assentātōrī talenta quīnque, cōnsiliāriō fumum,
meretrīcī talentum, philosophō triobolum". Quid huic praeposterae ratiōnī deest,
nisi ut addās līberōrum fōrmātōrī teruncium? Quanquam arbitror hīc philosophī
nōmine signārī praeceptōrem. Aristippum quum quīdam nummīs beatus,
sed mentis inops percontārētur, quantum mercēdis posceret prō fīliō
īnstituendō, atque ille poposcisset quīngentās drachmās : "Immēnsum", inquit, postulās.



{42}
Ista summa seruum mercārī licēbit". Tum philosopus perquam lepidē:
"At nunc", inquit, "prō ūnō duōs es habitūrus, fīlium officiīs ūtilem, et philosophum
fīliī doctōrem".

Iam sī quis roget quempiam, uelletne ūnīus fīliī exitiō centum equōs lucrīfacere,
sī mīcam habeat sānae mentis, respondēbit, opīnor, nēquāquam. Cūr
igitur plūris cōnstat equus, cūr dīligentius cūrātur, quam fīlius? Cūr moriō
cārius emitur quam īnstituitur fīlius? Alibī sit locus frūgālitātī, hīc esse frūgālem
nōn est parsimōnia, sed dēmentia. Sunt rūrsus quī nōn sine iūdiciō dēligunt
līberīs praeceptōrem, sed hoc precibus dant amīcōrum. Praeterītur idōneus
fōrmandae pueritiae artifex, et ascīscitur inūtilis nōn ob aliud nisi quia precibus
amīcōrum commendātus est. Quid agis dēmēns? In nāuigandō nihil morāris
affectum commendantium, sed eum admōuēs clāuō quī gubernandae nāuis sit
callentissimus : in fīliō in quō nōn ipse sōlum perīclitātur, sed pater ac māter,
tōta familia, atque ipsa etiam Rēspūblica, nōn īdem adhibēs iūdiciī? Laborat
equus, utrum ascīscis medicum ex amīcōrum commendātiōne an ex cūrandī
perītia? Quid? an tibi fīlius equō uīlior est? Imō, num tū tibi vīlior es equō? Hoc
quum turpe sit in mediocris fortūnae cīuibus, quantō turpius est in magnātibus?
Ūnicā cēnā in āleam, pessimum scopulum, impingentēs, naufragiumque facientēs
perdunt trīgintā mīlia, et sūmptum uocant sī fōrmandō fīliō impendant mīlle.

Nātūram nēmō nec alīi cuiquam nec sibi dare potest, quanquam hīc quoque
nōnnihil habet mōmentī parentum cūra. Prīma est, ut uir sibi dēligat uxōrem
bonam, ex bonīs prōgnātam, probēque ēducātam, tum prosperā corporis
ualētūdine. Cum enim sit arctissima corporis animīque cognātiō, fierī nōn
potest quīn altera rēs ab alterā uel adiuuētur uel laedātur. Proximum est, ut
marītus, sī quandō līberīs prōcreandīs dat operam, nec commōtus nec tēmulentus
id faciat.

{43}
Sīquidem arcānō quōdam contagiō affectiōnēs illae trānseunt in fētum.
Nōn īnscītē id notāsse uidētur philosophus quidam, quī quum cōnspiceret
adolēscentem parum sōbriē sēsē gerentem: "Mīrum", inquit, "nī pater
ēbrius tē prōsēmināuit". Equidem uehementer illud quoque reor ad rem facere, sī
pater ac māter quum omnī quidem tempore, sed praecipuē conceptiōnis ac
gestātiōnis, mentem habeant ab omnī crīmine līberam beneque sibi cōnsciam.
Tālī enim mente nihil potest esse tranquillius, nihil laetius. Hinc ōrdīrī decuit
ēducātiōnis sollicitūdinem potius quam ab annō decimō aut, ut multī faciunt, ā
decimōseptimō. Tertium est, ut aut māter ūberibus suīs alat īnfantem, aut sī
quā necessitās inciderit, quō minus id liceat, nūtrīx dēligātur corpore salūbrī,
lacte pūrō, mōribus probīs, nec tēmulenta, nec rīxōsa, nec impudica: haerent
enim in adultam ūsque aetātem, tum corporum, tum animōrum uitia ab ipsīs
uītae crepundiīs hausta. Hīc etiam rēferre trādunt quōs īnfantulus habeat collactāneōs,
quos collūsōres. Quartum, ut mātūrē trādātur praeceptōrī ē multīs
sēlēctō, omnium testimōniō probātō multīsque modīs explōrātō.

Semel accūrātē peragenda est ēlēctiō. g-Polukoiraniehn damnat Homērus, et iūxtā
Graecōrum uetus adagium: "Multitūdō imperātōrum Cariam perdidit". Nec paucīs
exitium attulit subinde mūtātus medicus. Nihil inūtilius quam frequenter mūtāre
praeceptōrem. Ad eum enim modum Penelopēs tēla tēxitur ac retēxitur. At
ego nōuī puerōs quī ante annum duodecimum plūsquam quatuordecim praeceptōribus
ūsī sunt, idque parentum incōgitantia. Nec interim cessabit cūra parentum.
Obseruābunt et praeceptōrem et fīlium, nec sīc ablēgābunt ab sē sollicitūdinem,
quemadmodum solent omnem fīliae cūram in spōnsum trānsferre, sed
subinde reuīset pater explōrātūrus ecquid prōfēcerit, memor illōrum quae grauiter
simul ac prūdenter dīxit antīquitās, "frontem occipitiō priōrem esse", et nihil
citius pinguem reddere equum quam oculum dominī, nec ūllum lētāmen agrum
reddere fertiliōrem quam dominī uestīgium.

{44}
Dē tenerīs loquor, nam adultiōrēs expedit interdum procul ab oculīs submouēre,
quae rēs īnsitiōnis instar, potissimum cicūrāre solet iuuenum ingenia. Inter ēgregiās Paulī
Aemyliī uirtūtēs celebrātur et illud, quod quotiēs licēbat per Reipūblicae negōtia, fīliōrum
suōrum exercitāmentīs solēret interesse. Nec Plinius nepōs grauātus est subinde scholam
inuīsere ob amīcī cuiusdam fīlium, quem ad discīplinās alendum suscēperat.

Iam quod dē nātūrā dictum est, nōn est simplex. Est enim nātūra specieī commūnis,
uelut hominis nātūra est, ratiōne ūtī. Sed est nātūra huic aut illī peculiāris
uelutī quōsdam mathēmaticīs disciplīnīs, aliōs theologiae, hōs rhētoricae aut
poeticae, illōs mīlitiae nātōs dīcās. Tantā uī rapiuntur ad haec studia, ut nūllā
ratiōne possint dēterrērī. Aut tam uehementer abhorrent, ut citius in ignem
itūrī sint quam ad inuīsam disciplīnam animum applicātūrī. Domesticē nōuī
quemdam graecē latīnēque perpulchrē doctum, et omnibus līberālibus disciplīnīs
ēleganter īnstrūctum, quem archiepiscopus cuius benignitāte alebātur hūc
iteris adēgerat, ut inciperet audīre iūris professōrēs, reclāmante nātūrā. Hanc
querimōniam cum apud mē expōneret, nam īdem nōs habēbat lēctus, hortātus
sum hominem ut suō patrōnō mōrem gereret, fore leuius quod initiō dūrum
esset, ac saltem aliquam temporis partem eī studiō daret. Quum ille prōtulisset
aliquot loca prodigiōsae īnscitiae, quae tamen illī sēmideī professōrēs magnā
cum autoritāte trāderent auditōribus, respondī ut illa contemneret et quae
rēctē trāderent dēcerperet: quumque multīs argūmentīs urgerem hominem:
"Sīc", inquit, "sum affectus, ut quotiēs ad haec studia mē uertō, uideātur ēnsis perfodere
pectus meum".

{45}
Sīc nātōs nōn arbitror aduersus Mineruam compellendōs, nē quod
dīcī solet, bouem dūcāmus ad cērōma, asinum ad lyram. Fortassis huius
prōpēnsiōnis licet et in paruulīs notās quāsdam dēprehendere. Sunt quī ex
hōroscopō solent tālia uāticinārī, quōrum iūdiciō quantum sit tribuendum,
aestimātiōnem cuique suam līberam faciō. Prōfuerit tamen hoc quam prīmum
dēprehendisse, quod ea facillime percipimus ad quae nōs nātūra composuit.

Nōn arbitror prōrsus esse uānum ex ōrīs reliquīsque corporis figūrā habitūque
coniectāre indolem, certē Aristotelēs tantus philosophus, nōn grauātus est g-peri
g-tou g-phusiognohmein uolūmen ēdere nec indoctum nec inēlabōrātum. Vt commodior
est nāuigātiō, quum et aestus fauet et uentus, ita facilius īnstituimur hīs, ad
quae nōs inclīnat ingeniī prōpēnsiō. Vergilius commōnstrāuit notās, quibus
colligere possis bouem arātrō idōneum, aut uaccam armentō prōpāgandō aptam.
"Optima toruae fōrma bouis". Docet quibus signīs dēprehendās pullum equinum
olympicīs certāminibus ūtilem futūrum. "Continuō pecoris generōsī pullus in aruīs,
Ingreditur", etc. Nam carmen agnōscis. Errant quī crēdunt nātūram nūllās hominī
notās addidisse, quibus colligī possit ingenium, peccant uērō quī datās nōn
obseruant. Tametsī meō quidem iūdiciō, uix ūlla est disciplīna, ad quam hominis
ingenium non docilē nāscātur, sī praeceptiōnibus et exercitātiōne īnstiterimus.
Quid enim nōn discat homō, quum elephantus īnstitūtiōne fīat fūnambulus,
saltātor ursus, et mōriō asinus? Quemadmodum igitur nātūra neminī suā in
manū est, ita docuimus esse in quō nātūram aliquō pactō ualeāmus adiuuāre.



{46}
Cēterum ratiō et exercitātiō tōta nostrae est industriae. Quantum ualeat ratiō,
potissimum illud dēclārat, quod cotīdiē uidēmus machinīs et arte tollī onera,
quae nūllīs aliōquī uīribus mouērī poterant. Quantum autem habeat mōmentī
exercitātiō, satis arguit illud cum prīmīs celebrē prīscī sapientis dictum, quod
cūrae ac meditātiōnī tribuit omnia. Ac ratiō quidem requīrit docilitātem, exercitātiō
labōrem. Sed lābor, inquiunt, non conuenit aetātī tenerae, docilitās uērō
quae tandem potest esse in puerīs, quī uixdum sciunt sē hominēs esse? Ad
utrumque paucīs respondēbō, quī conuenit, ut aetās habeātur indocilis ad litterās,
quae iam mōribus fingendīs apta est? Vērum ut sunt uirtūtum rudimenta, ita
sunt et disciplīnārum. Habet philosophia suam īnfantiam, habet adolēscentiam,
habet mātūritātem. Equinus pullus, quī iam tum prae sē fert generōsam indolem,
nōn statim urgētur lupātīs, ut armātum sessōrem tergō uehat, mollibus
exercitāmentīs discit meditārī bellum. Vitulus arātrō dēstinātus nōn prōtinus
onerātur uērīs iugīs, nec urgētur ācribus stimulīs, sed, ut ēleganter docuit Marō:
"--- Prīmum laxōs tenuī dē uīmine cyclōs Ceruicī subnectunt, dēhinc ubi lībera colla
Seruitiō assuerint, ipsīs ē torquibus aptōs", iungunt parēs, et cōgunt "gradum cōnferre
iuuencōs ---".
"Atque illīs iam saepe rotae dūcuntur inānēs,
Per terram, et summō uestīgia puluere signant.
Post ualidō nitēns sub pondere fāginus axis
Īnstrepit, et iūnctōs tēmō trahit aēreus orbēs ---".

Agricolae nōrunt habēre ratiōnem aetātis in būbus et exercitia prō modō uīrium
attemperant, multō dīligentius id faciendum est in līberīs īnstituendīs. Ad haec
nātūrae prōuidentia habilitātem quandam peculiāriter īnsēuit paruulīs. Īnfāns
nōndum idōneus est cui praelegās Officia Cicerōnis, aut Aristotelis Ethica, aut
Senecae Plutarchīue mōrālēs libellōs, aut Epistolās Paulī, fateor, sed interim, sī
quid indecore facit in conuīuiō, monētur, et monitus sē compōnit ad
commōnstrātum exemplar.

{47}
Dūcitur in templum, discit flectere genua, compōnere manusculās, aperīre caput, tōtumque
corporis habitum ad religiōnem fōrmāre, iubētur silēre quum peraguntur mystēria, ad altāre
uertere oculōs. Haec modestiae pietātisque rudimenta prius discit puer quam fārī nōuit, quae
quoniam inhaerent in grandiōrem aetātem, nōnnūllum prōfectum adferunt ad uēram religiōnem.
Prīmum nātō nūllum discrīmen est inter parentēs et aliēnōs. Mox
mātrem discit agnōscere, deinde patrem. Eōsdem paulātim discit et reuerērī,
discit obtemperāre, discit amāre. Dēdiscit īrācundiam, dēdiscit uindictam,
iussus ōsculum dare cui indignābātur, dēdiscit importūnam garrulitātem. Discit
assurgere senī, discit aperīre caput ad imāginem crucifixī.

Quī putant haec quāliacunque uirtūtis elementa nihil habere mōmentī ad
probitātem, uehementer errant meā quidem sententiā. Adolēscēns quidam
reprehensus ā Platōne quod āleam lūderet, questus est quod ob tantillum malum
tam ācriter obiurgārētur. Tum Platō : "Vt leue malum sit", inquit, "lūdere aleam,
graue tamen malum est assuēuisse". Vt igitur paruīs malīs assuēuisse magnum est
malum, ita pusillīs bonīs assuēuisse magnum est bonum Atque hārum rērum
hoc docilior est aetās illa tenera, quod suapte nātūrā flexilis est in omnem habitum,
quod nōndum ūllīs uiciīs est occupāta, quod gaudet etiam imitārī, sī
quid praeeās. Quae ut uulgō uiciīs assuēscit, priusquam intelligit quid sit uicium,
ita parī ferē facilitāte uirtūtibus poterit assuēscere. Optimīs autem rēbus optimum
est prōtinus assuēscere. Dūrat is habitus in quem uacuum ac tenerum animum
finxeris. "Nātūram expellās furcā, tamen ūsque recurrit", scrīpsit Flaccus. Scrīpsit
et quidem uērissimē, sed scrīpsit dē arbore adultā. Proinde cordātus agricola
statim plantulam in eam speciem compōnit, quam in arbore uult esse perpetuam.
Prōtinus in nātūram uertitur, quod omnium prīmum īnfūderis. Argilla nimium
ūda fōrmam impressam nōn retinet, cēra tam mollis esse potest, ut inhabilis sit
fingentī. At uix ūlla est aetās tam tenera quae disciplīnae capax non sit.

"Nūlla", inquit Seneca, "aetās ad discendum sēra est". Hoc an uērum sit nesciō, certē
grandior aetās ad quaedam discenda dūra est. Illud extrā contrōuersiam est,
nūllam esse aetātem tam recentem, ut nōn sit habilis īnstitūtiōnī, praesertim
eārum rērum ad quās nātūra composuit hominem.



{48}
Nam in hoc ipsum īnfantiae peculiārem quandam, ut modo dīcēbam, imitandī libīdinem
addidit, ut quicquid audierint uiderintue, gestiant aemulārī, gaudeantque sī quid sibi uidentur
assecūtī. Simiōs quōsdam esse dīcās. Atque hinc prīma ingeniī docilitātisque
coniectūra. Proinde ut nātus est homō, statim mōribus discendīs aptus est. Mox
ut fārī coeperit, habilis fit ad īnstitūtiōnem litterārum. Cuius prior est ratiō, ad id
prōtinus addita est docilitās. Sīquidem ēruditiō quanquam īnfīnitās habet commoditātēs,
tamen nisi uirtūtī famulētur, plūs adfert malī quam bonī. Meritō
reiēcta est ā doctīs illōrum sententia, quī putāuērunt aetātem minōrem septem
annīs nōn admouendam litterīs, cuius sententiae autōrem plūrimī crēdidērunt
Hēsiodum, quanquam Aristophanes Grammaticus g-hupothehkas, quō in opere id
prōditum est, negat esse Hēsiodī. īnsignis tamen scrīptor fuerit oportet, quī
tālem ēdidit librum, ut ēruditīs etiam Hēsiodum parentem referre uiderētur.
Vērum ut citrā contrōuersiam fuerit Hēsiodī, nūllīus hominis autoritās tantum
apud nōs ualēre dēbet, ut pigeat meliōra sequī, sī quis attulerit. Tametsī quīcunque
fuerunt huius sententiae, nōn hoc sēnsērunt, tōtum hoc temporis ūsque
ad annum septimum oportēre uacāre omnī cūrā īnstitūtiōnis, sed ante id
aetātis puerōs nōn esse uexandōs labōre studiōrum, in quibus omnīnō taedia
quaedam dēuoranda sunt, uelut ēdiscendī, reddendī scrībendīque. Vix enim
reperiās ūllum tam docile tamque tractābile ac sequax ingenium, quod hīs rēbus
prōrsum absque stimulīs assuēscat. Chrysippus nūtrīcibus tribuit triennium,
nōn ut interim uacētur ab īnstitūtiōne praesertim mōrum et linguae, sed ut
blandiōribus ratiōnibus uirtūtī litterīsque praeparētur īnfāns, uel ā nūtrīcibus uel
ā parentibus, quōrum mōrēs plūrimum adferre mōmentī ad fōrmandōs puerōs
extrā contrōuersiam est.

Quoniam autem prīma puerōrum īnstitūtiō est ut discant explānātē ēmendātēque
loquī, hīc ōlim nūtrīcēs ac parentēs nōn mediōcrī erant adiūmentō. Hoc initium
nōn modo plūrimum habet mōmentī ad ēloquentiam, uērumetiam ad iūdicandum
et ad omnium discīplinārum cognitiōnem.

{49}
Linguārum enim īnscitia disciplīnās ūniuersās aut exstīnxit aut dēprāuāuit, atque adeō
theologiam quoque, medicīnam et iūrisprudentiam. Admīrābilis fuit ōlim Gracchōrum
ēloquentia, sed quam bonā ex parte Corneliae mātrī dēbēbant, M- Tulliī iūdiciō.
"Appāret", inquit, "fīliōs nōn tam in gremiō ēducātōs quam in sermōne mātris": gremium igitur
illīs māternum erat prīma schola. Quīn et Laelia Caiī patris ēlegantiam dictiōne
referēbat. Quid mīrum? Rudis adhūc inter parentis complexūs illīus sermōne
tīncta fuerat. īdem ēuēnit huius duābus sorōribus Mutiae et Liciniae Caiī
neptibus. Nōminātim autem laudātur Liciniae in dīcendō ēlegantia, quae fuit
L- Crassī fīlia, Scipiōnis cuiusdam, nī fallor, coniūnx. Quid multīs? Tōta domus
tōtaque gēns ūsque ad nepōtēs ac prōnepōtēs saepe retulit māiōrum in dīcendō
ēlegantiam. Q- Hortensiī fīlia sīc exprimēbat paternam ēloquentiam, ut ōlim
extiterit illīus ōrātiō apud triumuirōs habita, nōn tantum, ut ait Fabius, in sexūs
honōrem. Ad ēmendātē uērō loquendum nōn leue mōmentum habent et nūtrīcēs
et paedagōgī et collūsōrēs puerī. Quod enim ad linguās attinet, tanta est
illīus aetātis docilitās, ut intrā paucōs mēnsēs puer Germānus discat gallicē, idque
īnsciens et aliud agēns, nec unquam ea rēs succedit fēlīcius quam annīs quam
māximē rudibus. Quod sī id fit in linguā barbarā et ānormī, quae aliud scrībit
quam sonat quaeque suōs habet strīdōrēs et uōcēs uix hūmanās, quantō id facilius
fuerit in linguā graecā seu latīnā? Mithridates rēx duās et uīgintī linguās sīc
calluisse legitur, ut cuique gentī citrā interpretem propriā linguā iūs redderet.
Themistocles intrā annī spatium persicam linguam perdidicit, quō commodius
cum rēge colloquerētur.

{50}
Sī hoc praestat adulta aetās, quid nōn spērandum ā puerō?

Tōtum autem hoc negōtium duābus potissimum rēbus cōnstat, memoriā et
imitātiōne. Imitandī nātūrāle quoddam studium in puerīs esse iam antē docuimus,
memoriam porrō uel tenacissimam tribuunt pueritiae uirī sapientissimī.
Quod sī diffīdimus illōrum auctōritātī, abundē nōbīs fidem facit ipsa rērum experientia.
Quae puerī uidimus sīc haerent animō, quasi herī uidissēmus. Quae
hodiē legimus senēs, post bīduum sī denuō legāmus noua uidentur. Ad haec
quotumquemque uidēmus, cui adultō fēlīciter successerit linguārum cognitiō?
Et sī quibus successit cognitiō, sonus et prōnūntiātiō germāna aut nūllīs aut
quam paucissimīs contingit. Nēque enim ad commūnem regulam uocanda sunt
illa rārissima exempla. Nec ideō dēbēmus puerōs post exāctum annum decimum
sextum ad linguārum cognitiōnem uocāre, quod Catō senior sērō didicit latīnās
litterās, graecās uērō septuāgēssimum agēns annum. At Vticēnsis ille Catō, superiōre
multō tum doctior tum ēloquentior, puer adhaesit paedagōgō Sarpedonī.

Atque hīc eō magis aduigilandum, quod aetās illa, quoniam nātūrae sēnsū potius
quam iūdiciō dūcitur, parī facilitāte aut fortassis māiōre imbibit prāua atque
rēcta. Quīn et rēcta facilius ueniunt in obliuiōnem, quam dēdiscimus uitiōsa.
Dēprehendērunt hoc et admīrātī sunt ethnicōrum philosophī: nec potuēre
causam peruestīgāre, quam chrīstiāna philosophia nōbīs prōdidit, quae docet
hanc ad mala prōnitātem īnsēdisse nōbīs ex hūmānae gentis prīncipe Adamō.
Quod ut falsum esse nōn potest, ita uērissimum est māximam huius malī partem
manāre ex impūrō conuictū prāuaque ēducātiōne, praesertim aetātis tenerae et in
omnia flexilis. Prōditum est litterīs Alexandrum Magnum ā Leonide paedagōgō
uitia quaedam imbibisse puerum, quae nec adultum atque etiam imperiō sublīmem
dēseruērunt. Proinde quamdiū apud Latīnōs uiguit illa prīsca mōrum
integritās, puerilis aetās nōn committēbātur mercennāriō fōrmātōrī, sed ab ipsīs
parentibus et agnātīs īnstituēbātur, uelut a patruīs, auunculīs et auīs, auctōre
Plutarchō. Exīstimābant enim hoc ad gentis decus in prīmīs pertinēre, sī quam
plūrimōs habēret ēruditiōne līberālī praestantēs, quum hodiē tōtā ferē nobilitās
sit in pictīs sculptīsque stemmatis, choreīs, uēnātū et āleā.

{51}
Prīmus omnium Sp- Carbilius, homō lībertīnae condiciōnis, cuius patrōnus Carbilius
omnium prīmus indūxit exemplum dīuortiī, trāditur aperuisse scholam litterāriam.

Antehāc hoc praecipuum habēbatur pietātis officium, si cognātōs quisque suōs
ad uirtūtem et ēruditiōnem īnstitueret. Nunc ūnum hoc cūrae est, ut puerō
quaerātur uxor bene dōtāta. Hōc perfectō, crēdunt sē nihil iam dēbēre pietātī.
Vērum ut rēs hūmānae prōnae sunt in dēterius, dēlitiae persuāsērunt ut hōc
mūneris paedagōgō domesticō committerētur, et ingenuus seruō trādēbātur
īnstituendus. Quā quidem in rē sī dēlēctus habēbatur, hoc minus erat perīculī,
quod fōrmātor non sōlum in oculīs parentum uīueret, sed in illōrum esset
potestāte, sī quid dēlinqueret. Quī erant cordātissimī, aut emēbant seruōs litterātōs
aut cūrābant litterīs ērudiendōs, ut līberōrum suōrum pueritiae fōrmandae
praeficerent. At quantō cōnsultius sī ipsī parentēs in hoc litterās discerent, ut
līberōs suōs doceant. Hāc certē ratiōne duplex esset ūtilitās, quemadmodum
duplex commoditās est, sī episcopus sē pium uirum praebeat quō possit quam
plūrimōs ad pietātis studium īnflammāre.

Nōn omnibus uacat, inquiēs, et piget tantī labōris. Sed agedum, uir praeclāre,
reputēmus nōbīscum, quantum temporis nōbīs pereat ālea, compotātiōnibus,
spectāculīs et moriōnibus, et pudēbit opīnor, causārī dēesse ōtium ei reī quae
cēterīs omnibus amissīs erat agenda. Sufficit ad omnia mūnia tempus, sī quā
decet frūgālitāte dispēnsētur. Nōbīs uērō breuis est diēs, cuius māiōrem partem
perdimus. Iam illud expēnde, quanta temporis portiō dātur amīcōrum frīuolīs
interdum negōtiīs. Sī minus licet omnibus mōrem gerere, priōrēs sānē partēs
dēbentur līberīs. Quid autem labōris refugimus, ut līberīs lūculentum patrimōnium
pulchrēque cōnstābilitum relinquāmus, ut illīs pārēmus quod hīs
omnibus praestantius est, piget capere labōrem, praesertim quum nātūrae pietās
et profectus eōrum quī nōbīs sunt cārissimī, ēdulcet omnem molestiam? Id nī
esset, quando mātrēs ferrent tam longa gestātiōnis et nūtricātiōnis taedia?
Leuiter amat fīlium, quem piget ērudīre fīlium. Vērum īnstituendī ratiō fuit hoc
nōmine facilior prīscīs, quod eadem esset lingua litterās callentium et imperītae
multitūdinis, nisi quod ērudītī ēmendātius, ēlegantius, prūdentius et cōpiōsius
dīcēbant. Fateor, ac plūrimum compendiī foret ad ēruditiōnem, sī idem manēret hodiē.


{52}

Nec dēfuērunt quī prīscum exemplum reuocāre cōnātī sunt, uelut
apud Phrysiōs Canteriī, apud Hispānōs Elisabetha regina Ferdinandī uxor, ē
cuius familiā complūrēs prodiēre fēminae ēruditiōne iūxtā ac pietāte mīrābilēs.
Apud Anglōs, uir clārissimus Thomas Morus, quem licet rēgiīs negōtiīs occupātissimum,
nōn piget uxōrī, fīliābus ac fīliō praestāre praeceptorem, prīmum
ad pietātem, mox ad utriusque litteraturae perītiam. Id certē cūrandum erat in
hīs quōs ēruditiōnī dēstināuimus. Nec est perīculum nē populī linguam ignōrent,
eam perdiscent uelint nōlint hominum commerciō. Quod sī nēmō sit domī
quī litterās nōrit, statim ascīscendus est artifex, sed explōrātus tum mōribus, tum
ēruditiōne. Stultum est in fīliō uelut in Care, quod aiunt, perīculum facere,
sciatne litterās, et sitne uir probus quem adhibuistī. In rēbus aliās sit uenia dormitantī,
hic Argus sis oportet atque oculīs omnibus aduigilandus est. In bellō,
aiunt, bīs peccāre nōn licet, hic nē semel quidem peccāre fas est. Porrō quō
mātūrius puer trādētur fōrmātōrī, hōc fēlicius succedet īnstitūtiō.

Hic sciō causārī quōsdam, esse perīculum nē studiōrum labor reddat tenerī corpusculī
ualētūdinem imbēcilliōrem. Hīc respondēre poteram, etiamsī quid dēcederet
rōborī corporis, hoc incommodī bellē pensārī tam eximiīs animī bonīs.
Nec enim āthlētam fingimus, sed philosophum, sed Reipūblicae gubernātōrem,
cui satis est adesse prosperam ualētūdinem, etiamsī nōn adsit Milōnis rōbur.
Fateor tamen nōnnihil indulgendum aetātī, quō uegetior ēuadat, uērum multī
Stultē metunt suīs īnfantibus ā litterīs, quī nōn metuunt multō grauius perīculum
ab immodicō cibō, quō nōn minus laeduntur ingenia paruulōrum quam corpora,
ab ēduliōrum potusue generibus, quae nōn congruunt aetātī.

{53}
Admouent īnfantēs suōs uariīs ac prōlixīs conuiuīis, nōnnunquam et in multam noctem
prōdūctīs, explent illōs salsīs et calidīs ūsque ad uomitum interdum. Stringunt
et onerant tenera corpuscula uestibus incommodīs ad ostentātiōnem, quemadmodum
nōnnūllī simiōs ōrnant hūmānō cultū, aliīsque modīs effēminant
līberōs suōs, nec usquam tenerius metuitur illōrum ualētūdinī, quam quum dē
litterīs, hoc est dē rē māximē omnium salūtiferā necessāriāque, coeptum est agī.

Quod dē ualētūdine dictum est, īdem pertinet ad fōrmae cūram, quam ut
fateor nōn omnīno negligendam, īrā nimis anxiē cūrārī parum uirō dignum est.
Nec huic aliunde mōrōsius metuimus quam ā studiīs, quum ea longe magis
corrumpātur, ingurgitātiōne, tēmulentiā, intempestīuīs uigiliīs, pugnīs ac uulneribus,
postrēmō scelerātā scabiē, quam uix quisquam effugit adolēscēns intemperantius
uīuēns. Ab hīs rēbus potius arceant līberōs suōs quam ā litterīs, quī
tam miserē metuunt illōrum ualētūdinī ac fōrmae. Quanquam id quoque nostrā
cūrā prōuiderī potest, ut quam minimum sit labōris ac proinde minimum dispendiī.
Id fīet sī nec multa, nec quaelibet inculcentur tenerīs, sed optima tantum et
aetātī congrua, quae iūcundīs capitur potius quam subtilibus. Deinde blanda
quaedam trādendī ratiō faciet ut lūdus uideātur, nōn labor. Hīc enim lēnōciniīs
quibusdam fallenda est aetās illa, quae nōndum intelligere potest quantum
frūctus, quantum dignitātis, quantum uoluptātis in posterum sint allātūrae literae.
Id partim praestābit fōrmātōris lenitās cōmitāsque, partim et ingenium ac
sollertia, quā uariās artēs comminiscētur, quibus puerō reddat iucundās litterās et
ā sēnsū labōris āuocet. Nihil enim est inūtilius quam quum praeceptōris mōrēs
efficiunt ut prius odisse incipiant studia quam intelligere possint quārē sint
amanda. Prīmus discendi gradus est praeceptōris amor. Prōgressū temporis fīet,
ut puer quī prius litterās amāre coeperat propter doctōrem, post doctōrem amet
propter litterās. Nam quemadmodum mūnera plēraque uel hōc nōmine grātissima
sunt, quod ab hīs proficīscantur quōs ēgregiē chārōs habēmus, ita litterae,quibus nōndum iūdiciō placēre possunt, hīs tamen doctōris affectū commendantur.


(HACTENUS NUNC ,PLURA ALIAS.)

jueves, 15 de marzo de 2007

INTRODUCTIO

Quod litterīs librīsque Latīnīs quantitātum notās nōn esse bene scīmus. Vērum discrīmen faciendum inter linguae rēctitūdinem et haec ad partem didascalicam pertinentia cēnsēmus. Idcircō hoc auxilliī esse spēramus ad studentēs, quī in hanc linguae partem incumbant et incumbendī sint. Meā quidem sententiā prō dolor haec sunt persaepe neglecta et nōnnumquam inter doctōs hominēs ignōta praesertim in his nātiōnibus, ut in nostrā Hispānia, cuius lingua hīs careat. Quae cum ita sint, situm interrētiāle ubi quantitātēs appāreant dēcrēvit, quod vōbīs ūsuī esse cupiō. Mē in mendās incidere haud philologum aegrē nōn ferātis. Immō mē certiōrem faciātis, quaesō, ut errōrēs ēmendam et nē aliīs fallam meā ex īnscītiā. Cēterum mihi ignōscātis, cum Hispānicē nōn nōscam lexicon hīs aptum. Itaque tantum ope vestrā et librīs orwergiānīs haec exigere nōn parcam. Scīmus nos neque illum Danum dignārī hīs quasi nūgīs neque meum Roderīcum Portella Ex Vallisōlētō, prīmum ex Hispānīs, quem quantitātēs colere vīdī. Sint vero haec utrīque dicāta. Sī quis mittat textūs quantitātibus signātōs, grātiam eī referam.